ABBAS Secundarius

ABBAS Secundarius
ABBAS Secundarius
seu Secundus in Regula S. Benedicti c. 65. de Praepositis: Qui aestimantes se secundos esse Abbates, assumentes sibi tyrannidem, scandala nutriunt. Et apud Sidonium l. 7. Ep. 17. Quaeso ut Abbas ist Frater Auxanius supra Congregationem, tu vero et supra Abbatem: dictus est Praepositus Monasterii, seu, ut hodie eum vocant, Prior, quod vices ageret Abbatis primarii. Vide Savaronem ad Sidonium et Car. du Fresne Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”